Apocalypsis B. Joannis*

Caput 8: Versus 3

Et alius angelus.Stetit angelus ante altare paratus immolare, ad similitudinem sacerdotis, vel Christus est altare qui se obtulit, et super quem Ecclesia offert Deo preces.Stetit ante altare,id est ante seipsum, quia non habet mediatorem per quem placeat.Habens.Dicturus ex praedicatione justorum eventuram damnationem impiorum, praemittit quasi excusationem, ne eis culpa de damnatione impiorum imputetur, quia quantum ad ipsos praedicatio eorum bona, et a bono doctore injuncta.Thuribulum.Id est apostolos, qui sunt vasa ignis, id est Spiritus sancti, et de quibus exeunt orationes quae elevantur coram Deo.De orationibus.Dixitde orationibus,et nonorationes,quia non omnes orationes repraesentat Patri, sed eas exaudit quae ad salutem pertinent.De orationibus,quia illi aliquando petunt quod petendum non esset, ut Paulus.Super aureum altare.Id est illi qui est supra se secundum humanitatem, secundum quam est altare Trinitatis.
(* Traductions européennes)